Petrus Damiani: Epistulae

Pag 387


Noli ergo esse Phaleg, qui coniuncta dividas, sed esto Christi discipulus,
qui divisa coniungas. Hii vero qui ad divisionem apostolicae sedis
diabolico succenduntur instinctu, Dathan et Abiron atque Chore ad
memoriam revocent, et ex eorum perdicionibus colligant, qui finis eciam
sese qui non dissimilia sectantur expectat. Illi sane scisma fecerant synagogae,
isti divisionem machinantur aecclesiae. Quamobrem sicut illos utique
viventes terra degluciit, sic isti per scismaticae nequiciae meritum prudentes
et scientes merguntur in tartarum.
Nec glorientur, qui manifeste Romanae aecclesiae scisma non faciunt,
sed tamen annuendo et neglegendo scindentibus non resistunt. Quia sicut
non solus ille qui dixit: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo
solium meum , sed et omnes fautores eius repente sunt de caelo proiectis,
ita non modo Chore, sed et complices eius, ducenti videlicet quinquaginta
viri, caelestis ignis sunt incendio devorati. Unde cavendum est, ne malicia
subditorum redundet in regem, et si non delinquentem, non tamen pro
viribus prohibentem. Nam Gregoriana sentencia est: Facti culpam habet,
qui quod potest, neglegit emendare .
Cavendum est inquam, o rex, ne dum tu pateris dividi sacerdotium,
tuum quoque, quod absit, dividatur imperium. Nam sicut sacra testatur
hystoria, mox ut Saul apprehendit summitatem pallii Samuhelis et scidit,
protinus illi Samuhel: Sic , inquit, scidit Dominus regnum Israel a te hodie,
et tradidit illud proximo tuo meliori te . Porro autem sicut pallium illud
vestis erat Samuhelis, sic et sancta aecclesia vestis est utique redemptoris.
Cui per prophetam dicitur: Confessionem et decorem induisti . Confessionem
quippe Dominus induit, cum sibi peccatores adsociat paenitendo
sanatos, decorem vero cum sibimet clementer agglutinat innocentes nitore
iusticiae speciosos. Pallium igitur Samuhelis Saul abrupit et regnum perdidit,
Christi scinditur vestimentum, et licet non scindentis, tamen scindere
permittendis, stabit imperium? Inconsutilem vestem Iesu miles gentilis
metuit scindere, et Christiani non verentur aecclesiam per errorem scismaticum

Torna all'inizio