nos ab eo, quod ratio dictat. Omnis ergo virtus, vel rectificat
rationes, vel aequat operationes, vel modificat passiones,
ne nos impellant ad id quod ratio vetat: vel modificat
eas, ne nos retrahant ab eo quod ratio dictat. Et quia
Prudentia principaliter rectificat rationes, Iustitia principaliter
aequat operationes, Temperantia principaliter
modificat passiones ne nos impellant ad id quod ratio vetat,
Fortitudo principaliter modificat eas ne nos retrahant
ab eo quod ratio dictat: ideo ratione materiae circa
quam versantur huiusmodi virtutes, dicuntur hae quatuor
cardinales et principales; quia sunt circa materiam
illam, circa quam principaliter versatur humana vita.
Secunda via ad investigandum has esse virtutes cardinales
et principales, sumi potest ex parte subiecti, in quo
existunt. Dictum est enim supra, virtutes, de quibus loquimur,
esse in quatuor potentiis animae, videlicet, in intellectu,
in voluntate, in irascibili, in concupiscibili: cum
ergo in intellectu practico principalior virtus sit prudentia,
in voluntate (loquendo de virtutibus acquisitis) principalior
sit Iustitia, in irascibili vero principalior sit Fortitudo,
et in concupiscibili Temperantia: ideo haec quatuor
virtutes, scilicet Prudentia, Iustitia, Fortitudo, et Temperantia,
principales et cardinales esse dicuntur. Tertia
via sumitur ex parte conditionum, quae ad quamlibet virtutem
requiruntur. nam omnis actus, si virtuosus esse
debet,oportet quod fiat prudenter, iuste, fortiter, et temperate:
ideo hae quatuor virtutes, principaliter et cardinales
esse dicuntur. In aliis ergo virtutibus potest esse aliqua
principalitas, sicut magnanimitas quandam principalitatem
habet super virtutes alias, quia secundum Philosophum
4. Ethicorum, Magnanimitas videtur esse ornatus
quidam omnium aliarum virtutum. Sic etiam et
Magnificentia quandam principalitatem habet propter
magnitudinem sumptuum, circa quem versatur. Habet
ergo aliae virtutes quandam principalitatem, sed hae quatuor
|
|