vel attentionem conficit, vel e contrario. Nec de hoc exemplificari expedit,
dum id ex precedentibus formis satis potest facile comprehendi.
47. DE EXORDIO CONTRA PRECEPTA EVITANDO
Exordium tunc sit contra precepta, cum neque benivolum neque
docilem neque attentum efficit auditorem.
48. DE NARRATIONE
'Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.
Narrationem autem oportet esse brevem, apertam et probabilem.
Brevis erit, si unde oportebit initium habebit, et si, cum dicere
sufficiat summam rei, eius species non dicentur, et si in dicendo
non ulterius quam expediat procedetur, et si sic dicetur
|
375
380
|