domestico potuisse conuinci. Subiectus est tam cuiuslibet principis animus quantumuis rigidus
nature dominantis imperio, que dum uires suas exercet in quemlibet, leges et Cesares non
agnoscit. Fatemur, quod qui uiui regis superbia flecti nequiuimus, sumus eiusdem filii nostri
casu conuicti. Sumus tamen eorum nec primi nec ultimi, qui detrimenta pertulerunt transgredientium
filiorum, et nichilominus illorum funera deplorarunt. Luxit namque Dauit triduo
primogenitum Absalonem, et in Pompeii generi sui cineres, fortunam et animam soceri persequentis,
magnificus ille Iulius primus Cesar paterne pietatis affectum et lacrimas non negauit;
nec dolor acerrimus ex transgressione conceptus, est efficax parentibus medicina doloris, quod
in obitu filiorum natura pungente non doleant, contra naturam a filiis licet irreuerenter offensi.
Nolentes igitur nos et non ualentes circa predicti filii nostri funus omittere, que sunt patris,
fidelitati precipiendo mandamus, quatinus per totam abbatiam cunctis clericis et ceteris fidelibus
nostris iniungas, ut eius exequias omni cum deuotione solempniter celebrantes, animam
eius cum decantatione missarum et aliis ecclesiasticis sacramentis diuine misericordie recomendent,
manifestis inditiis ostendentes, quod sicut in gaudiorum nostrorum tripudiis exultant hylariter,
sic et doloribus nostris condolere fideliter uideantur. Datum etc.
Mense Martii iustitiarii remoti a suis officiis aput Fogiam ab Imperatore uocantur; et
tunc Ryccardus de Monte Fusculo, qui fuerat iustitiarius Capitinate, cogitur reddere rationem,
et tam contra ipsum quam contra alios fit inquisitio Imperatore mandante.
Eo mense Thomas de Montenigro ab Imperatore capitaneus aput Tybur dirigitur.
Mense [A]prilis [P]renestinus episcopus et Oddo [c]ardinalis de Regno aput [T]ybur sub
ducatu Dybboldi de Dragune mittuntur.
Brexiensis episcopus et Bergamensis electus uocati ab Imperatore de Lombardia in
Regnum ueniunt, qui aput Sanctum Germanum moram facere elegerunt, expectantes ibidem
Imperatoris aduentum.
|
|