Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 826


Ad quintum dicendum, quod fruitio Deitatis, et gaudium consequens, erat in
superiori parte rationis in ordine ad suum obiectum; dolor autem non perveniebat
ad superiorem rationem, ut dictum est, nisi secundum quod fundatur in
essentia animae; sed in ratione inferiori et in sensualitate et in sensu erat tristitia
et dolor, etiam secundum comparationem ad obiecta, inquantum secundum
has potentias dolebat de poena corporis, et aliis huiusmodi: qui tamen dolor
erat quodammodo materia gaudii fruitionis, inquantum gaudium illud se extendebat
ad omnia illa quae apprehenduntur ut Deo placita. Et sic patet quod
dolor qui erat in anima Christi, nullo modo gaudium fruitionis impediebat,
neque per modum contrarietatis, neque per modum redundantiae. Tristitia enim
contrarium gaudium impedit, sicut quodlibet contrarium impeditur a suo contrario:
tristitia autem quae erat in anima Christi, nullo modo gaudio fruitionis
contraria erat: quod patet ex tribus. Primo, quia non inerat eidem secundum
idem, sed vel in diversis potentiis erat, vel in eadem secundum diversam operationem;
secundo, quia non erat de eodem; tertio, quia unum erat materia alterius,
sicut accidit in poenitente qui dolet, et de dolore gaudet. Sed ulterius
omnis tristitia, secundum Philosophum in 7 Ethic., impedit omnem delectationem
per quamdam redundantiam, secundum quod nocumentum unius potentiae
redundat in aliam. Talis autem redundantia, ut dictum est, non fuit in Christo,
nisi quando ipse volebat; unde gaudium quod erat in superiori ratione per
comparationem ad obiectum, non redundabat in vires inferiores, ut ab eis dolor
et tristitia tollerentur; neque ulterius in corpus, ut a laesione immune esset, nec
per consequens in animam nec in potentias secundum quod in essentia animae
radicantur, prout laesio corporis ad essentiam animae et ad potentias in ea
radicatas pertingit.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod magnitudo doloris sensibilis Christi
potest considerari ex tribus. Primo ex ipsa natura passionis; et sic habuit
magnam acerbitatem: tum ex complexione patientis, quae erat temperatissima;
unde habebat optimum tactum, et per consequens erat in eo vehemens sensus
laesionis (bonitas enim tactus attestatur etiam bonitati complexionis et bonitati
mentis, ut dicitur in 2 de Anima, text. 94): tum ex genere poenae, quia in locis
maxime sensibilibus fuit laesus, scilicet in manibus et pedibus: tum etiam ex
multitudine passionum, quia per totum corpus laesionem sustinuit.
Secundo ex puritate doloris: quia in aliis patientibus mitigatur dolor sensibilis
ex influxu superiorum virium in inferiores, propter contemplationem quae
abstrahit inferiores vires aliqualiter a suis actibus, vel etiam propter complacentiam
voluntatis ex amore eius propter quod patitur. In Christo autem non
fuit talis habitudo potentiarum ad invicem, ut dictum est; immo unicuique permittebatur
agere quae propria sibi erant, ut dicit Damascenus; et ideo dolor
suus fuit absque omni admixtione alicuius mitigantis.

Torna all'inizio