Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1989


DEULTUM stagnum, quod ante Deultonium dicebatur, in regione
Ascithe est Risasto flumini atque Amaldeso et Phinopoli
oppidis Bosphoroque propinquum.
DIANE stagnum apud Scythas est, quod penes Diana colitur,
a qua denominatur, cum et ipsa a Scythis Scythica
nuncupetur.
 
ELIE paludes sunt in Calabria haud longe a Palinuro, quibus
inest Velia oppidum, ab eis v superaddita nominatum.
 
FIDEN apud Yndos stagnum est, cuius in aquis quantumcunque
leve sit nil natat, sed mergitur omne.
 
GANDIS palus est apud Scythas Callipidas, ex qua Hypanis
fluvius egreditur, quam ob rem incole matrem fluminis paludem
vocant.
GELONIUM stagnum est, adeo fetens ut sibi quemquam fieri
proximum non permictat.
GENESERET est Galilee stagnum in tribu Zabulon, cui superinsidet
Magdalum, oppidum Marie Magdalene. Hunc supra
lacum diximus.
GIGEUM stagnum est Misie in latere Moli montis, propinquum
Pactolo flumini et Lidie civitati.
GLANES Tuscie palus est sub Clusio civitate; quam supra
fluvium diximus, et ibi plene de eo.
GULPERI stagnum est Britannie a Gulfero denominatum rege,
ea in parte qua in Galliam itur. In quo cum permictuntur
piscari qui volunt piscium abundantissimum est; si arceantur
confestim succedit penuria.
 
HYRIE stagnum est, quod et lacum aliqui nominant. Ex quo
talem veteres fabulam reliquere: Hyriem mulierem fuisse
dicunt et Cycni matrem, que cum vidisset filium in avem sui
nominis transformatum, adeo tulit egre ut flendo et ipsa in
stagnum sui nominis mutata sit, et sic filium suis oblectat
undis.

Torna all'inizio