93 Tum Cosmus «Quid tu», inquit «Nicolae, censes
de illis, qui in sua re publica civitatis principes extiterunt?
Num eos quoque iis quibus reliqui principes
malis obrui putas?».
94 «Decernant hoc ipsimet» inquit «qui, quanta illis 5
felicitas tribui debeat, experti sunt. Alcibiades, Temistocles,
Pericles, Aristides, Hannibal, Camillus, Q.
Metellus, Scipiones, Rutilius, Cesar, Pompeius, M.
Antonius, Lepidus multique preterea ex priscis et e nostris
nonnulli testes sunt copiosissimi, quantum felicitatis 10
ex altiori gradu et fortune favoribus contrahatur.
Nam quamvis Sylla felicem se dici voluerit, tamen
tantum a felicitate abfuit, quantum fuit crudelitati propinquus.
Nichil enim sibi accidere potuit infelicius
quam male faciendi facultas ac libido, quibus se felicem 15
putavit. Grassari enim cede ac sanguine, civium
proscriptorum capitibus oculos pascere, bona proscribere,
ire imperio regi summa infelicitas fuit. Marius et
cum pulsus est miser et infelix cum rediit, qui, civis
patrie perniciosus, ea in cives effecit, que ne hostes 20
quidem patrie crudeliora expetivissent. Quare et iis
quoque felicitas defuit, quibus fato datum fuit, ut in
suis urbibus decederent e vita insulse plebis iudicio ac
popularibus factionibus addirti, quo nihil potest esse
miserius». 25
95 «Ubi nam ergo» Cosmus inquit «versari illam
arbitramur? Num residet apud mortales? An, quemadmodum
de Astrea ferunt fabule, relictis hominibus
ad superos migrasse dicemus?».
|
|