Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 200


debes naturam tuam cognoscere et iusticiam verborum meorum;
nec sit asperum tuum verbum aduersus me, nec elonges
me a te, dicens non esse locum mee societatis tecum nec potest
esse. Viri enim intelligentes et nobiles requirunt bonitatem
vt ei adhere[a]nt; amor autem, qui est inter fideles amicos,
nunquam separatur. Si autem cessat, eius separatio tarda est
et cito reintegratur amicicia, quia quod bonum est durabile
est, et simulatur vasi aureo, quod, cum rumpatur longo tempore,
cito reintegratur, si seruatur. Separatio autem amici[ci]e
inter malignos proxima est, sed coniunctio tarda, sicut
vas figuli cito rumpitur et nunquam resanatur. Vir autem nobilis
diligit nobiles in vna vice qua viderit eos et in die vna
qua eos cognouerit; amicicia vero stulti non est aliud nisi
auaricia. Tu autem nobilis es, et ego indigeo societate tua,
nec descendam a te, apud ianuas domus tue persistens,
nec comedam, nec bibam, donec mihi eris in socium.
Respondens mus ait: Jam volo amiciciam tuam, quia nunquam
conuerti faciem alicuius inanem a petitione sua. Verum
tamen incepi tibi loqui talia verba et querere occasiones
anime mee pro te, vt non prouocetur contra me nec ei
reseruem causam querele aduersus me. Ideo ostendi tibi iam
quoniam; si voluissem, potuissem vtique euitare societatem
tuam et preseruare me a te. Si forsitan maligna mihi egeris,
non glorieris contra me dicens: Inueni, inquam, murem absque
consilio et intellectu, nec potuit sibi cauere a me, et
deceptus est; neque contingat mihi, sicut contigit gallo cuidam.
Inquit coruus: Quomodo est factum? Respondit mus:
Parabola . Tempore hyemali, nocte quadam perfrigida,
exiuit vulpes quidam famelicus vt sibi cibum colligeret, et,
veniente ipso ad predium quoddam, audiuit gallum in lentisco

Torna all'inizio