Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 92


fore, sed ad certum mensure compendium omnia restringenda;
electoque Siracusano maxime detrahens, multorum ei conflabat
odium et apud plebem proceresque eius opinionem ledere conabatur,
summa diligentia perquirens et excogitans ut a curia posset
occasione qualibet amoveri. Oderat autem illum, eo quod solus
videbatur suum impedire desiderium, et rem sibi diu multumque
desideratam preripere conabatur. Ad optinendam enim Panormitane
sedem ecclesie totis ambo nisibus anelabant. Hic igitur
archiepiscopo Regino, viro inexplete cupiditatis et avaritie, qui
ut propriis sumptibus parceret, aliene mense nidore facile trahebatur,
crebris ac splendidis inescato conviviis, adversus electum Siracusanum
eius animum irritavit, eumque sibi socium adhibens, archiepiscopum
Salernitanum eiusdem veneno conspirationis infecit,
dicens electi Siracusani superbiam iam ulterius sustineri [non posse,
satis] eum superque de [rapinis pauperu]m ingentem [coacervasse
pecuni]am et inferendo multas iniurias, nec ipsis quidem episcopis
pepercisse. Nunc elaborandum ut a curia separatus tandem intelligat
alicuius eos esse momenti quos, in familiaritate regia contitutus,
erecto collo rigentique cervice, grandia verba trutinans,
tanquam sibi subiectos despexerit nulloque dignos honore putaverit.
Matheoque notario non difficile persuasum est, ut eidem
se societati coniungeret, quem adversus electum invidie pridem

1



5




10




15




20

Torna all'inizio