Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 102


uero, insequentes miseros qui fuga precipiti ante eos se eripere
minime ualuerunt, eos captos morti emancipant, singulos quos intercipiunt
morti tradunt, uiolenter castrum ascendunt, quod apertis
ianuis ob receptionem fugiencium incolarum inueniunt, intrant in
illud, et in miseros ibi repertos, qui iam defecerant uiribus dissolutis,
crudeliter irruunt, ferro interimunt, castrum capiunt et predantur
et, facta preda, muros castri ipsius et queque forcia subitam excuciunt
in ruinam. Nec mora, direptis omnibus inuentis ibidem
et singulis ruina deiectis, Greci uictores eorum redeunt ad naues et
ascendunt in ipsas, illico intrant maria, et recto remige apud portum
Thenedon ueniunt, ibique eis salubriter applicantibus, iniectis
anchoris eorum nauium in profundo uelisque depositis, intrant
ylariter portum ipsum.
Erat autem apud predictum Thenedon castrum quoddam in fortitudine
magna firmatum, habitatoribus multis circumcirca repletum,
multis diuiciis opulentum, cum locus ille satis esset amenus
deliciis terrestribus et marinis, quod per vi miliaria tantum, ut supra
relatum est, distabat a Troya. Habitatores uero castri ipsius, timentes
excidium de seipsis, statim ad arma prosiliunt, castrum ipsum
muniunt bellicosis uiris et armis, et se defensioni opponere contra
Grecos potenter instituunt animosi. Greci autem, eorum nauibus
comode colligatis in portu et eis ibi stacione tuta receptis, armati
descendunt in terram in glomerosa multitudine pugnatorum, quecumque
inueniunt rapaci prede violenter exponunt, et in eos qui
se contra eos totis uiribus sathagebant infestis conatibus duras
aggressiones exercent. Et ideo inter eos et Troyanos castri ipsius
crudeliter bellum feruet et durum prelium estuat inter eos. Cuius
rei causa multi cadunt ex Troyanis, gladiis interfecti, sed plures ex
Grecis. Ad quorum excidium et uindictam Greci, arcius anhelantes
morti et uulneribus animosius se presentant. Multi ex Grecis
intereunt inter ista necnon et de Troyanis quam plures. Sed demum
Troyani, sustinere Grecorum multitudinem innumerabilem non
ualentes, fuge subsidio se committunt, et quibus fugere licuit non
fuit alia causa suffragii quam lapsu fuge ad Troye alta menia peruenire.
Illi uero quibus fuga non profuit ferro intereunt et acerba

Torna all'inizio