: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 317


quid hec prodest? Ex auro enim non saluamini, nec humana
corpora saciantur. Nos uero, qui quando sitimus, perfugimus ad
fluuium. Ipsum eciam aurum si reperiretur, a nostris pedibus
concalcaretur. Auro enim nec fames tollitur, nec sitis reprimitur,
nec potest egritudines ab hominibus uariare. Si homo sicierit
et aquam biberit, sitis reprimitur, sed si esurierit homo et cibo
refectus fuerit, statim fames repellitur. Si uero aurum eiusdem
nature esset, homo, cum acciperet illud, cupiditatis uicium se
moueretur, bonum esset quidem. Sed aurum non reprimit, non
saciat, non sustentat, nullam corpori humano confert utilitatem.
Quid inde uasa et ornamenta componitis? Nonne uasa lutea
tantum proficiunt, nisi quod mentes uestre propter splendorem
auri magis in superbiam eleuantur? Malum quidem est,
quod quanto in maiori quantitate habetur, tanto magis illud habendi
cupiditas augmentatur." 102. Relecta igitur ab Alexandro
epistula continuo rescripsit hoc modo etc.
Responsio Alexandri ad Digdimum etc.
Rex regum et dominus dominancium, filius dei Annonis
et Olympiadis regine, Digdimo Bragmanorum dicendo mandamus:
Quoniam in tali mundi particula uestra est sedes ab inicio
constituta, quod extranei ad uos intrare non possunt, nec uos
ad extraneos exire potestis, idcirco uestram conuersacionem
laudatis et uos dicitis esse beatos, quia taliter estis inclusi, ut,
si exire uelletis et aliorum consuetudinibus uti, minime ualeretis.
Et ita nolentes oportet uos uitam uestram et consuetudinem
approbare, ita quod secundum doctrinam uestram uita illorum,
qui in carceribus includuntur, debet non modicum commendari,
qui quandoque penalem uitam usque exitum paciuntur. Et
bona, que habere uos dicitis, cruciatibus illorum, qui in carceribus
includuntur, similantur, et de malis hominibus lex uestra
diiudicat, unde, qui a uobis sapiens dicitur, apud nos reus
iudicio approbatur. Vere itaque non beatitudo, sed miseria potest
uita uestra discerni. Sed tamen, per deos immortales, si ad
uos possem ingredi, uestra miseria derelicta facerem uos armis
et equis militaribus decorari etc.
Qualiter Alexander fecit erigi columpuas marmoreas
Inter hec precepit Alexander, ut in eodem loco columpna
marmorea mire magnitudinis figeretur. Et iussit in eam hunc tytulum
litteris Grecis, Latinis et Indis scribi: "Ego, Alexander
Philippi Macedonis post interitum Darii usque ad hunc locum
expugnando uiriliter militaui" etc.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio