Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 67


De Trastol bene notanter c.80v.b
Rubrica XVII
Ut popularium sermonibus morem geram et vulgi auribus
satisfaciam, apperiamus illa commenta demonum quibus
assertive credunt populi feminarum ac virorum genus esse
quod, celeri cursu, mutata forma pro libito, circuat regiones.
Monit me ista scribere quedam meo seculo relacio vulgatissima
mulieris curantis nocturnas plagas dicentisque fore viros
multos et mulieres plurimas una regula et uno privilegio
conligatos, quos Itali vocant Trastol; affirmabatque ad
hunc usum feminarum sexum valde accomodum. Addebat
quod si quis, dum noctis tenebris vagaretur, Christi proferret
nomen, repente rueret in quocumque esset loco et quantum
vis periculo constitutus. De hoc audivi referri casus va-
rios a laycis litteratis et in Pontificalibus constitutis. Addebantque
aliqui: " Si eximius doctor Ambrosius non putasset
talia vera esse, frustra dixisset in hynno: ‘Procul recedant
somnia et noctium fantasmata’" . Narrat etiam Plinius, in li.
III Histo. Naturalis, quod Hermotinii Glazominii anima, relicto
corpore, vagabatur multaque de remotissimis partibus

1



5




10




15




20
Torna all'inizio