est accipiant cibum, et potum, et vestimentum, et his contenti sint, ne plus
accipientes pauperes gravare videantur sine grandi peccato, et non acci piant
Illud scilicet ad necessarium vitae subsidium, hoc ad inferciendam
congeriem sacculorum. Illud ut corporaliter vivant, hoc ut aeternae
morti pabulum nutriant.
Consideranda sunt etiam ipsa reptantium portenta verborum, et ignominiosae
atque confusae locutionis obprobrium. Nam cum praemisisset,
ut clerici susciperent cum victu et vestitu etiam partes elemosinarum,
quasi reddit causam quare hoc, quia de talibus, inquit, in libro Prosperi
dicitur: Clerici, quos voluntas aut nativitas pauperes fecit, in congregatione
viventes, necessaria vitae accipiant .
Dic, Tullianae reformator eloquentiae, dic nove Demostenes, quia dicit
Prosper, ut clerici necessaria vitae percipiant, idcirco praecipit ut praeter
victus et vestimenta per singulas etiam personas elemosinas dividant? Ut
iuxta tuam interpretationem necessaria vitae suscipere, hoc sit victu vesteque
perceptis elemosinas dispertire? Quam bene faciunt clerici, qui te
praeconiis efferunt, qui tam gravia atque inportabilia tuae legis edicta laetis
visceribus amplectuntur! Et revera satis gravia sunt et inportabilia, quae
promulgas, cum a maximo usque ad minimum, id est etiam si duorum vel
|
|