| instantia repulsionis excludas. Sed si decurrat interdum oculus ad illicita, palpebre velamen obicias,
 cilii demissio visum abbreviet aut ipsum subita correctione concludat. Si stimulo carnis in lapsum
 pellaris libidinis, continentie te habena coerce; fuge plateas, vicos evita, camere solitudinem ama, et
 si quando animus ad indebita raptus petat exitum, liminis repagulum tibi contradictionis opponas.
 Sit tibi familiaritas multa cum libro, ut intima eius explores, et cum mentem eius plene didiceris,
 iam quasi contempnas eundem. Sic, amice, interius actibus providentie dirigaris, ne per errorem
 improvidentie pede lubricante corruas et non sine labe de lapsu resurgas. Sic in predictis et aliis
 vitam tuam discretionis regula regules, quod in te colligamus opitulante Deo fructus uberes, quos
 speramus.
 
 III 73
 
 Satis certe mundus experimento cognovit, quod observastis hactenus patientiam in adversis. Verum
 quia non creditur nimium esse virtutis in prosperis servare cautelam, rogamus, quatenus, quantumcumque
 vobis arriserit fortune prosperitas hiis diebus, nihilominus creatorem omnium agnoscatis
 patientiam circa subditos observando.
 | 
 |