Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 471


per medium Catay transit, cui magnum dampnum infert quando
rumpit, sicut est Padus transiens per Ferariam.
6. Dum sic irem per flumen istud versus orientem multis
dietis et transiens per terras multas et civitates, veni ad civitatem
unam que vocatur Suçumato. Hec civitas habet maiorem
habundanciam sirici quam aliqua terra de mundo. Nam
quando maior caritudo sirici possit esse, bene tamen XL libre
minori precio VIII solidorum grossorum habentur. In ea
etiam magna copia omnium mercimoniorum est; similiter et
panis omniumque aliorum bonorum.
7. Tunc de ista civitate recedens et transiens per multas civitates
et terras, veni ad unam nobilem civitatem que vocatur
Cambelec. Hec civitas multum est vetus et antiqua, que est
in provincia Catay; hanc civitatem ceperunt Tartari.
 
De civitate Taido et eius mirabili palatio ac de magnificentia sua.
Cap. XXVI.
 
1. Iuxta quam ad dimidium milliare fecerunt unam aliam
civitatem nomine Taydo. Hec XII portas habet; inter quamlibet
quarum sunt duo milliaria magna, unde inter utramque

Torna all'inizio