Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 396


Solutio
Respondeo dicendum, quod hic est quorumdam error, dicentium Angelos nunquam
corpus assumere, et omnia quaecumque de apparitionibus Angelorum
Scriptura loquitur in praestigiis facta esse dicunt vel secundum visionem imaginariam.
Sed quia sancti communiter dicunt, Angelos etiam corporali visione
hominibus apparuisse, quibus scripturae textus concordare videtur, ideo absque
dubio dicendum est, Angelos quandoque corpora assumere, in quibus ab hominibus
videntur. Quod qualiter sit, videndum est. Cum enim natura spiritualis
superior sit natura corporali, oportet quod natura corporalis sibi obediat: non
autem quantum ad formarum susceptionem: quia prima inchoatio formarum in
materia, secundum quod in ea dicuntur esse habilitates quaedam ad formam,
est ab opere creatoris, sed eductio earum in actum est per virtutem agentium
naturalium determinatorum: sed quantum ad motum localem, per quem nulla
forma ponitur in re mota, obedit corpus virtuti spirituali; et secundum hoc quod
virtus spiritualis movet aliquod corpus, coniungitur sibi sicut motor mobili. Sed
ulterius quando Angelus hoc corpus motum format per modum in praecedentibus
dictum, ut appareant in eo aliquae proprietates visibiles invisibilibus eius
proprietatibus congruentes; tunc dicitur illud corpus assumere; unde quandoque
apparent in figura hominis vel leonis, et huiusmodi, per quorum proprietates
intelliguntur ipsae virtutes spirituales Angelorum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod talis assumptio terminatur ad aliquam unionem
quae est motoris ad motum, ut nautae ad navem; non autem ut formae ad materiam.
Ad secundum dicendum, quod spiritus coniunctus, scilicet anima, unitur corpori
ad unum esse ut forma eius; et ideo non potest separari per voluntatem, sed
per naturam, facta indispositione circa corpus. Sed spiritus separatus potest
per voluntatem coniungi corpori non sicut forma, sed sicut instrumento; unde
virtute naturae suae potest assumere et deponere illud quando vult, sicut et
homo suum instrumentum.
Ad tertium dicendum, quod virtus Angeli non impeditur per corpus assumptum:
quia non assumitur ut materia proportionata formae, nec etiam iuvatur: sed
tamen assumit ad consolationem eorum quibus apparet per instrumentum, ut ex
visibilibus in invisibilium cognitionem manuducantur.

Torna all'inizio