tanquam bos ad victimam ductus convivium deserit, thalamos non delectationis
sed perditionis ingreditur. Et o terribilis Deus in consiliis super
filios hominum, repentina morte multatur! Uno siquidem eodemque
momento et semen fudit et animam exhalavit. Sic, sic remunerari debuit,
qui de sacrario Domini ad exholetum lupanar suinumque volutabrum
transire decrevit. Fortassis enim iste, quia sacri altaris non frequentabat
accessum, idcirco se inpune credidit peccaturum. Sed expertus est quod
apostolus dixerat, quia terribile est incidere in manus Dei viventis .
Alio quoque tempore, cum papa Stephanus, qui zeli Finees aemulabatur
ardorem, omnes clericos Romae, qui post interdictum papae Leonis
incontinentes extiterant, de conventu clericorum et choro aecclesiae praecepisset
exire, ut quanquam relictis feminis per paenitentiae se lamenta
corrigerent. Tamen quia sancto viro inoboedientes fuerant et de sacrario
ad tempus exirent et celebrandae missae licentiam de caetero non sperarent,
iuxta canonicam beatae Ceciliae trans Tyberim constitutam presbyter
habitabat, qui nec feminam ullo modo acquiescebat abicere, nec
umquam poterat haec statuta nisi vana prorsus et frivola iudicare. Quadam
itaque die dum incolomis, vigetus ac robustus existeret, vespertinis
horis ad quiescendum se in lecto composuit. Sed repentina divinae ultionis
animadversione percussus mane repertus est cadaver exanime. Ilico
praefatae canonicae religiosus certe conventus duos ad me clericos direxerunt,
quid tali deberent mortuo consulentes. Nos, si rem rite tenemus,
|
|