Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 292


7. Praeterea, superiora inclinantur ad agendum in inferiora ex propriis formis.
Sed agendo in ipsa eis provident. Ergo non est amoris movere superiora ad
providendum inferioribus, sed naturae.
8. Praeterea, omne quod communicat aliquid alicui praefertur illi. Ergo non est
aequalium ut sibi mutuo per amorem communicent.
9. Praeterea, omne quod fit ex amore procedit ex principio intrinseco, quod est
voluntarium. Sed conversio inferiorum ad superiora est ex principio extrinseco,
scilicet ex ipsa actione superiorum, qua sibi ea assimilant. Ergo amor inferiora
non convertit ad superiora.
Solutio
Respondeo dicendum, quod amor ad appetitum pertinet; appetitus autem est
virtus passiva; unde in 3 de Anima, dicit Philosophus, quod appetibile
movet sicut movens motum. Omne autem passivum perficitur secundum quod
informatur per formam sui activi; et in hoc motus eius terminatur et quiescit;
sicut intellectus, antequam formetur per forma intelligibilis, inquirit et dubitat:
qua cum informatus fuerit, inquisitio cessat, et intellectus in illo figitur; et tunc
dicitur intellectus firmiter illi rei inhaerere. Similiter quando affectus vel appetitus
omnino imbuitur forma boni quod est sibi obiectum, complacet sibi in illo,
et adhaeret ei quasi fixus in ipso; et tunc dicitur amare ipsum. Unde amor nihil
aliud est quam quaedam transformatio affectus in rem amatam. Et quia omne
quod efficitur forma alicuius, efficitur unum cum illo; ideo per amorem amans
fit unum cum amato, quod est factum forma amantis; et ideo dicit Philosophus
9 Ethic., quod amicus est alter ipse; et 1 Corinth. 6, 17: «Qui adhaeret Deo
unus spiritus est». Unumquodque autem agit secundum exigentiam suae formae,
quae est principium agendi et regula operis.
Bonum autem amatum est finis: finis autem est principium in operabilibus sicut
prima principia in cognoscendis. Unde sicut intellectus formatus per quidditates
rerum ex hoc dirigitur in cognitione principiorum, quae scitis terminis
cognoscuntur; et ulterius in cognitionibus conclusionum, quae notae fiunt ex
principiis; ita amans, cuius affectus est informatus ipso bono, quod habet rationem
finis, quamvis non semper ultimi, inclinatur per amorem ad operandum
secundum exigentiam amati; et talis operatio est maxime sibi delectabilis, quasi
formae suae conveniens; unde amans quidquid facit vel patitur pro amato,
totum est sibi delectabile, et semper magis accenditur in amatum, inquantum
maiorem delectationem in amato experitur in his quae propter ipsum facit vel
patitur. Et sicut ignis non potest retineri a motu qui competit sibi secundum exigentiam
suae formae, nisi per violentiam; ita neque amans quin agat secundum
amorem; et propter hoc dicit Gregorius, quod non potest

Torna all'inizio