iudicia . Non ait sede vel recumbe, sed sta mecum, ut scilicet stando discat
quod sedendo postmodum doceat.
Nunc itaque dum in procinctu sumus, vult Deus nos sibi ministrantes
assistere, ut cum eo postmodum mereamur in municipii tranquillitate
sedere. Porro autem si cui tanta suppeteret munerum copia, ut donec
officium superesset, praebere dona singulis non cessaret, is quoque
gradum figeret, cuius articulos languor ciragricus innodaret. Corporis
ergo morituri stans susciperet commodum, animae vero perpetuo regnaturae
sedendo despicit hornamentum. Si regi vel terreno cuilibet optimati
suae ditionis officia reverenter assistunt, cum ante terribilem maiestatis
divinae conspectum laudum praeconia iubilamus, qua praesumptionis
audacia sedere praesumimus? Dicit Danihel: Milia milium ministrabant ei,
et decies centena milia adsistebant ei . Ecce dum innumerabilium angelorum
alii Deo ministrare, alii dicuntur assistere, nullus eorum hic
reperitur in subsellio residere.
Cui ergo virtutes angelicae trementes assistunt, terreni et corruptibiles
homines adstare despiciunt? Et cum aecclesiasticis illis officiis rite credatur
angelicam semper adesse praesentiam, dicente scriptura: In conspectu
angelorum psallam tibi , nostramque vigilantiam sive desidiam non modo
diligenter attendere, sed et superno iudici cuncta per ordinem nuntiare,
quanto putamus adversum nos zelo moventur, dum in conspectu illius
nos inreverenter sedere conspiciunt, cui scilicet ipsi trementes assistunt?
Nam et Zacharias sacerdos cum incensum poneret, non sedentem sed
stantem iuxta altare angelum vidit. Apparuit illi , ait evangelista, angelus
Domini stans a dextris altaris incensi . Dicit et in Apocalipsi beatus
|
|