Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 12


palpitans inter frutecta liber nec fortis in bello persistens praeconaretur
famosus. Ex quo non inmerito res claruit contigisse, ut
praecinctus armis, destitutus forte fugae praesidio, a presequentibus
captus proprio sese subdi iudicio capabili dicione triumphatoribus
non uereretur, obliuiosus regis domini Sabaoth auditor praecepti
dicentis: Estote fortes in bello. Debuit praeterea cuiusdam
fortium castrorum domini militum celeberrimi ducis mirabilibus
hortamentis inniti, quibus in mediis proeliis cristatas, nimirum
fidei galeis, exercituum phalangas consueuerat incitare. Quis inquiens
nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an famis?
Et post paulolum: Certus sum enim quia neque uita neque
mors.
Et quibusdam interpositis in summa concludens desiniit:
Neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate dei quae est
in Christo Iesu domino nostro
. Si igitur tunc perfecta caritas feruentior
mentis urebat praecordias, non debuit omnino refrigiscere; si
uero timor frigebat, non fuit utique perfecta caritas quae foris non
misit timorem. Perfecta inquit Iohannes caritas foras mittit timorem.
Quaeri denique potest, de qua trium generum hominum distinctione
estimari uir iste inminutus cerebro putabitur. De tertio plane
genere, hoc est de tepido. Euomendus ergo erat, si haec ita se
habent, ex ore domini. Scriptum est enim: Vtinam esses calidus aut
frigidus. Sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo.

Reiectus igitur ob teporis nausiam de stomacho sanctae et uniuersalis
ecclesiae, eat nimirum cum sequacibus suis in solitudinem.
Conrodant squalentes calamitate et miseria herbas terrae et arborum
cortices, et radix iuniperorum sit cibus eorum. Quoniam
quidem si sancta catholicaque ecclesia patres eorum indignabatur
olim cum canibus gregis sui ponere, quanto magis nec filios eorum
consentit, quos hereditario iure parentum perfidiae soboles non
ignorat successores.
I 7 (I 7) Eligamus quapropter quinque de torrente limpidissimos
lapides, quorum quidem unum funda iacientes, Golyae istius
gygantea inflati iactantia fulminis ad instar acutissimo ictu concisa

Torna all'inizio