XXVIIII. Imperator autem Heinricus, Busclavi consilium  
non ignorans, undique vias custodiri preceperat , et si Busclavus  
Romam nuntios mitteret, in eius ilico manibus devenirent.  
Monachus ergo qui nuper missus a sanctis martiribus fuerat, demum  
captus est et mox carcerali custodię mancipatus. Nocte vero  
illum angelus Domini in carcere visitavit et consummatos esse eos  
quorum legatione fungebatur innotuit statimque aperto divinitus  
carcere preparatum sibi esse navigium in fluvio quem transiturus erat  
asseruit. Quo festinans monachus angelicę promissionis fidem veram  
esse probavit. 
XXX. Dum moraretur autem Romualdus adhuc in  
Pereo, imperator Otto monasterium ibi ad honorem sancti  
Adelberti eo suggerente construxit, cui contigua Classensis cenobii  
predia contulit, et ea sibi ex phiscali possessione in Firmensis  
monarchię partibus reconpensavit. Abbate ergo illic 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |