Petrus Damiani: Epistulae

Pag 222


accidisse, et quia sub se eam sanus tenere consueverat, super quam videcet
et in infirmitate iacebat.
Somniaverat autem quidam frater de me, quod oculorum lumen amiseram.
Quod dum ego Hildeprando venerabili Romanae aecclesiae archidiacono
in Lateranensi palatio retulissem: Nequaquam, inquit, ut times,
hoc tibi propinquae est mortis inditium, sed familiaris tibi aliquis extinguetur,
qui tibi et carus sit, sicut oculus et lumen tuum, ac splendor in
bonis operibus videatur. Et, o verum, sed amarius omni felle praesagium!
Tertio die postquam Romanis moenibus sum egressus, ecce mihi relatio
crudelis occurrit, quae mihi nil minus opinanti caecatum me remansisse
perhibuit, dominum scilicet et illuminatorem meum Dominicum ex hoc
saeculo nuper egressum. Illic mihi liquido patuit, dum ille petiit lucis
auctorem, in tenebrarum me remansisse caligine. Fratres autem corpus
eius, ne a vicinis monachis eorum raperetur e manibus, in eadem qua
defunctus est cellula, defossa humo celeriter obruerunt. Nos autem ipso
die dominico, quo heremum ingressi sumus, sanctum corpus inde sublatum
reverenter, ut dignum erat, in capitulo sepelivimus. Et cum nonus
esset depositionis eius dies, praedictum corpus sanum illibatumque
repperimus.
Eant nunc, qui carnis suae delectantur illecebris, medullas sorbeant
voluptatum, et occisionis victimae ad aeternum nutriantur incendium, in
superbiae se cornibus efferant, ventilent innocentes, ad votum molliter
vivant, ut eorum viscera postmodum poenis semper ultricibus amarescant.
Nunc velut infrenes equi per voluptatum suarum prata discurrant, ut
post eorum manus et brachia districtionis extremae lora cohibeant. Dominicus
autem noster stigmata Iesu portavit in corpore, et vexillum crucis
non tantum in fronte depinxit, sed cunctis etiam undique membris
impressit. Exustus et aridus ab humore calami, et iunci uberibus caelestis
gratiae meruit imbribus irrigari. Hic ferrea lorica praecingitur, illic
niveis angelicae gloriae vestibus decoratur. Hic duricia cubilis atteritur,
illic molli patriarcharum gremio confovetur. Tota haec vita facta est sibi
parasceve crucis, illic autem festivus et splendidus aeternam celebrat gloriam
resurrectionis. Nunc inter ignitos supernae Hierusalem lapides emicat,

Torna all'inizio