: De Gallica Petri Damiani profectione et eius ultramontano itinere

1042


premium imitatione operum non amittunt. Cum enim illius congregationis ordinem
accurate coepi prospicere et mutuae dilectionis inter eos manere benivolentiam et monasticam
omnium causarum pollere convenientiam, statim ad illius primitivae ęcclesiae mens
recurrit familiam, de cuius laude ita Lucas loquitur: 'Multitudinis credentium erat cor
unum et anima una, et erant illis omnia communia.' Ad instar enim illius primitivae
familiae, dicam potius caelestis patriae, non est ibi alicuius metus inopiae, non pondus
alicuius miseriae. Ibi caritas regnat, spirituale gaudium ibi tripudiat. Pax cunctos nectit;
omnes patientia tolerat. Longanimitas illos modificat, spes erigit, fides solidat. Interius
et exterius castitas mundat. Devota illos oboedientia purgat. Sanctae et monasticae
consuetudinis ordo inconcusse servatur. Vivida mortificatio et regularis ibi districtio
semper habetur. Quid de claustri custodia vel taciturnitatis opus est censura describere,
cum nec etiam preter alicuius rei necessitatem infra ipsum claustrum ausus est aliquis
spatiari ' nec sine interrogatione os ad loquendum audet ullo modo aperire ' In vestium
vero vilitate atque lectulorum extremitate nullo modo regulare patris Benedicti transgrediuntur
preceptum. Divinae quoque servitutis officia ita apud eos provide distinguntur
atque pia ex industria protelantur, ut nec longioris diei aliquod spatium a divino vacare
possit officio. Ita enim semper in ęcclesiasticis atteruntur officiis, ut vix claustrensi et
honesta locutione nisi signis potest alter alteri aliquid intimare. Quae quidem ita cauta
et necessaria omnibus in locis facta deprehenduntur, ut nullius levitatis, nullius reprehensionis
valeant macula denotari. De ciborum vero vel vestium equalitate, de pia infirmorum
compassione atque omnium causarum congrua distributione scribere supersedeo,
cum nec ipse abbas vel sospitate vigens vel infirmitate gravatus aliquam sibi cameram
vel aliud quid precipuum consuetus est vendicare.
O nobilis et Hisraelitica Christi familia, quae degenerem Egipti deserens servitutem
et mare rubrum submersis hostibus incolumis pertransivit et superbam Hiericho Domini
circumferens arcam devicit, inportunum quoque Nabuzardan, intestinum scilicet hostem,
ratione moderantiae stravit et petulantem Holofernum quasi nova Iudith funditus iugulavit !
Nunc cunctis regibus superatis hostibus quasi quadam repromissionis terra utitur,
de qua ad veram lacte et melle manantem operibus currere festinat.
Est quoque illius loci larga pauperum elimosina, hospitum et adventantium summa
diligentia. Nullus enim pauper famelicus vel inmunis inde recedit, nullus supervenientium
insalutatus suscipitur vel inhonoratus abire permittitur. Sed huius sanctae operationis
fluvius ex illo fonte profluit, quem in sacro pectore abbatis Spiritus sancti gratia propinavit.
Ex illo enim purissimo fonte hauriunt, quod sic abundanter fluunt et in illius
operis et exhortationis bibliotheca legunt, qualiter monastice vivant, qualiter divinae
operationis ordinem custodiant. Est enim sua humilitate amabilis, moribus cunctis tractabilis
et serena sui vultus proceritate omnibus notabilis. Quem Deus omnipotens ita suo
timore subditum et amore fervidum et virtutum floribus voluit esse conspicuum, ut illius
ęcclesiae pastorale sibi committeret officium.

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio