eximius poetarum quod ea que scripsit audivit ab 				c.101v.b 
aliis, non racione novit. At Porphirius, teste Macrobio 
in primo li. super Son. Sci.  Et Policrato, in secundo 
de Nugis Cur. . "  Latet – inquit – omne verum"  , 
vult dicere Porphirius quod anima naturaliter debet 
habere cognicionem omnium que ab homine sciri possunt. 
Quam quidem cognicionem ex admocione et gravedine 
carnis amictit. Tamen, cum naturale sit veri a 
falso secernere cognicionem, anima laborat assidue in 
cognicione veri, quia, dum homo vigilat, ita anima intenta 
est actionibus corporalibus, quod contemplacioni 
parum vacare possit. Cum vero dormit, ab exercicio 
sensuum non impedita, exercet liberius racionem et intellectum. 
Sed quia tunc fumus interius habundat in corpore 
sequitur quod impedimentum opponit intellectui, 
propter spissitudinem fumi, non potest perspicaciter videre 
verum. Sed quandoque fit adeo subtilis fumus, quod 
non tardat exercicium racionis, et tunc anima racionalis 
libere verum // percipit sicut est; et isto modo dicitur			c.102r.a 
sopnium exire per portam corneam, eo quod cornu
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |