clericus, fidelis noster, pro legitimatione
P. S. et M. filiorum suorum, quos ipse dudum
in sacris Ordinibus constitutus, ex B. de eadem
terra muliere soluta, se asserit genuisse,
Majestati nostrae humiliter supplicavit: nos
supplicationibus suis benignius inclinati, praedictis
N. de plenitudine potestatis nostrae, ex
certa scientia eos spurios esse scientes, legitimavimus,
et omnia jura legitima restituimus: ut
tanquam legitimi et legitimo thoro nati,
in bonis paternis et maternis, quae feudalia
non existunt, succedant, et ad omnes actus
publicos et civiles honores, si casus se ingesserit,
admittantur: et in omnibus aliis suam libere
prosequi valeant actionem, objectione
prolis illicitae in posterum quiescente, et lege
aliqua non obstante, et ea praecipue quae legitimari
spurios nisi ex certa scientia non permittit:
ita tamen, quod vicesimam partem proventuum
omnium bonorum, quae praedictae
legitimationis beneficio ad legitimos eosdem
provenerint, singulis annis reddant Curiae
nostrae, in recognitionem gratiae, quam eis
super hoc duximus indulgendam. Ad hujusmodi
autem rei memoriam etc.
Cap. XVII.
Concedit cuidam quod possit fieri miles, quanquam
non sit de genere militum.
Notum facimus universis, quod A. de N.
Majest. nostrae humiliter supplicavit, ut
cum velit fieri miles, et pater suus miles
|
|