Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 197

XI


fallaris, in eo tamen perspicax es, et si non es
esse uis, et quicquid addiderim succidendum
dixeris. Taceo igitur; cum me tacentem audias,
absentemque uides, et cordis mei secreta ut
in pluribus aduerti rimaris. Ut dixi alio calamo
phylosophicis epystolis tuis non tamen
phylosophice responsurus sum. Preterea iam
locutus sum Iohanni de Florentia, qui
etiam meus notissimus est et super complendis
literis gratie michi facte, te medio, medio dixi,
a te solo decebat, tam gratam quam celerem
promittit expeditionem. Cras conueniam Episcopum
Egitanensem cancellarium domini
legati omnesque alios quos monuisti alloquar:
non ut omnes necessarii sint ad negotium,
sed ut sciant et ipsi me nomen tuum
colere. Atque hanc non minimam michi glorie
partem existimo. Vale diu lumen orbis nostri
clarissimum .
Florentie die II Octubris, qua intrauit
legatus ciuitatem cum ingenti totius populi
plausu.

Torna all'inizio