Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 487


in tyranno, invadunt eum, et perimunt ipsum. Sic etiam
quia multi reputant pecuniam esse maximum bonum, videntes
tyrannum non intendere nisi ad lucrum proprium,
et ad congregandam pecuniam invadunt ipsum, et accipiunt
thesauros eius. Unde dicitur 5. Polit. quod quidam
tyrannos invadunt, videntes lucra magna, et honores magnos
existentes in ipsis. Quinto fiunt insidiae tyrannis ab
aliquibus, non ut possideant monarchiam, sed ut videantur
facere actiones aliquas singulares.Volunt enim aliqui
esse in aliquo nomine velin aliqua fama; ideo ut nominentur
faciunt, aliquid mirabile et aliquod singulare factum:
et quia insurgere contra tyrannum reputant populi valde
stupendum, ideo contra ipsum insurgunt. Sed tales, qui
propter hanc causam facientes impetum in tyrannum
(ut ait Philos.) sunt paucissimi numero, supponi oportet
eos nihil curare, ut salventur. Sexto contingit aliquos insidiari
tyrannis et perimere ipsos, ut liberent patriam ab
oppressione eorum. His ergo de causis fiunt insidiae contra
tyrannum. Ne ergo fiant insidiae contra regiam maiestatem,
et ne rex semper dubitet ne perimatur a subditis:
summa diligentia cavere debet, ne convertatur in tyrannum.
Nam si non iniuriatur subditis, si est continens et sobrius,
et non eligit vitam bestialem et contemptibilem,
si honorat insignes, et alios existentes in regno ut
requirit eorum status; non depauperet nec opprimat
eos, et in omnibus se habet non
ut tyrannus, sed ut verus rex: inducit
omnes existentes in regno
ad amorem eius, et tollit
ab eis omnem materiam
et causam
quare insidientur
ipsi.

Torna all'inizio