Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 12


DE CIVITATE MATERE.
IN nomine Domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno
septimo imperantibus dominis Leo et Alexandro sanctissimis imperatoribus,
mense marcio, per indiccione quintadecima. Ideoque
ego Petrus presbiter, et prepositus monasterii Beati Sancti Vincencii,
quod fundatum esse dinoscitur super ipsum fiuvium Vulturnum,
in territorio Beneventano, partibus Samnie, nunc declaro
ego, quia invenimus rebus possibilitatis infra castaldatum Acerentino,
qui est pertinente de predicto monasterio, et dum ipsum monasterium
nichil pro deminucione habuit, quia ipsum monasterium pro
peccatis nostris captum est a gente Paganorum, et paupertatem
habet, et querimus hominem, qui ipsam hereditatem de predicto
monasterio libellario ordine acciperet, et censum daret, qualiter
aliquod adiutorium predictum monasterium habere posset, unde
servos servorum Dei, qui in predicto monasterio consistunt, hoc
tempore necessitatis iuvare potuissemus, dum invenimus hominem
nomine Godeni, imperialem protospatharium, et filium bone memorie
Radelchis, qui fuit protospatharius, qui res ipsas de predicto
monasterio libellario nomine accipere vellet, et censum exinde
daret. sed dum intelleximus, quod res ipsas nullo modo dare possemus
sine noticia principis, seu iudicis, vel misso eiusdem
principis, et dum ego, qui supra Petrus presbiter et prepositus,

Torna all'inizio