fieri et mortuam quoque flere, quam soror legis suae praevaricatrix fieret et ab aliquo lege
sua non contento stupraretur.
XII.- Porro Panormitani, urbe Messanae capta, se delusos ab hostibus cognoscentes,
timentes ne forte tum mare turbatum, si illic diutius morarentur, eos ad terram cogeret,
et ab hostibus opprimerentur, confusi, vela, unde venerant, direxerunt. Ipsius vero urbis
captae claves comes Rogerius ad ducem transmisit, mandans ei quatenus secure navigando
acceleret ad se. Sicque, mari hostibus purgato, patenti absque periculo transitu, dux, cum
omni exercitu placido cursu transmeans, Messanam venit: fratremque sanum inveniens, non
minimum congavisi sunt.
XIII.- Rebus itaque suis per octo dies sapienter dispositis et urbe pro velle suo firmata,
custodibus dimissis, equestri exercitu et navibus apud Messanam relictis, versus Ramectam
utrique fratres intendunt. Ramectentes autem, jamdudum cognito in parva manu
hostium eorumdem maximam multitudinem Messanensium bellatorum occubuisse, ne quid simile
sibi accidat, advenientibus hostibus obviam territi, legatos, qui pacem postulent, mittunt,
urbemque et seipsos ditioni dedentes, libris superstitionis legis suae coram positis, juramento
fidelitatem firmant.
XIV.- Inde de prospero eventu cum maxima laetitia recedentes et, debilitate gentis
cognita, audaciores sub Scabatripoli hospitium sumunt. Inde in crastinum ad Fraxinos perveniunt,
et a Fraxinis ad Maniaci pratum. Hic Christiani, in valle Deminae manentes, sub
Sarracenis tributarii erant. De Christianorum adventu gavisi, illis occurrerunt, multaque
exenia et donaria obtulerunt: hanc excusationem contra Sarracenos assumentes, quod, non
causa amoris, sed ut seipsos et quae sua erant tuerentur, hoc facerent, fidelitatem vero suam
illis inviolabilem se servaturos. Fratres vero utrique, eos cum maxima dulcedine suscipientes,
multa beneficia se illis collaturos, si terra sibi a Deo concedatur, promittunt. Sic in
pace dimissis, ipsi Centurbium usque pertendunt.
XV.- Sed Centurbienses, quamvis strenuitatem ipsorum non ignorarent, mori tamen
non abhorrentes, cum nullo modo servire volunt, in defensione urbis et sua propugnacula
armant. Nostri vero fortiter oppugnantes civitatem, cum viderent suos a fundibulariis et a
sagittariis vexari et sine detrimento suorum versus urbem nil se posse proficere, ab oppugnatione
desistunt, maxime quia in proximo sibi a Sarracenis bellum imminere audiebant:
contra quos suos, ne vexarentur vel numero diminuerentur, reservabant.
|
1
5
10
15
20
25
30
|