Petri Cantinelli: Chronicon

94


celo". Et rex Herminie erat senper iuxta eum, confortando ipsum. Et, ita stando, Saraceni
habuerunt consilium ad invicem, dicentes: "Quid facimus nos? Mittamus ad eos nuntium
dicendo eis: - Nos sumus Saraceni et vos Saraceni; quare volumus nos preliari ad invicem
et interficere nos? Si vultis habere trevam, dabimus eam vobis, et, si vultis pacem, dabimus
vobis; et tunc facies tale signum, et, si noluerint, non facies signum, et statim percuciemus eos";
et ita miserunt. Nuncius vero ivit ad regem Tartarorum, et dixit sicut inpositum ei fuerat.
Et tunc rex non respondit, et ille iterum dixit, et adhuc non respondit. Et, tercia vice, dixit,
et rex respondit ei, per interpretem, quod ipse venerat ad honorem crucis et ad vindicandum
sanguinem Christianorum; et, hoc verbo dicto, ille nuncius recessit, et non fecit signum, et
statim Saraceni percusserunt acies Tartarorum, et diu preliati sunt ante acies equorum, qui
non habebant sessores, sed tantum pedites sagittarios inter dictos equos ligatos, preliando a
mane usque ad sextam. Et iam incipiebant Tartari retrocedere, et tunc nuncius quidam
venit ad regem Tartarorum, dicens ei: "Domine rex, faciatis fieri signum, quoniam nostri
iam incipiunt retrocedere". Et tunc ipse rex levavit oculos suos ad celum, dicens: "Domine
Deus, per cuius amorem veni, adiuva me". Et statim fecit fieri signum fumi, quo viso,
illi, qui stabant in insidiis, statim ceperunt clamare, et percusserunt in Saracenos undique, ita
quod bellum duravit usque ad vesperas, et de omnibus illis Saracenis non evaserunt nisi duo
millia. Et tunc rex Tartarorum misit post eos, de consilio regis Herminie, quinquaginta millia
equites. Illi vero, qui evaserant, Saraceni, cum illis de Babilonia et de Egipto, congregaverunt
et reduxerunt se apud Gaçariam, et fuerunt in quantitate bene sexaginta millia equitum.
Et tunc rex Herminie dixit domino regi Tartarorum: "Detis michi quinquaginta millia equites,
et sequemur Saracenos, et alius magnus exercitus Tartarorum veniet post nos plane".
Et rex Herminie, persequendo Saracenos, invenit multos Tartaros fugientes, et fecit eos iungi
cum suo exercitu, et cogitavit, dicens: "Retrocedamus, ita quod Saraceni non perpendant
de nobis, et, quando nox erit, dabimus pabulum bestiis nostris; et isti, statim, videntes nos
retrocedere, figet eorum tenptoria et descendent; et postmodum nos descendemus equos et
medietas nostrum [remanebit] hic, et alia medietas et ego ibimus per aliam [partem] et ponemus
eos in medio nostrum, ita quod non possint fugere". Et ita fecerunt, et, percucientes
eos, nullus ex Saracenis evasit, et iverunt usque in Babiloniam civitatem magnam, et transierunt
desertum.
Item rex Herminie cantavit missam in Ierusalem, in die Ephifanie Domini, et Tartari batiçati
sunt in flumine Çordano, omnes Saracenos, quos inveniebant, interficientes, preter rusticos,
quos conservant ad collendum terras. Et Tartari duxerunt secum uxores eorum, filios et
filias, non comedentes nisi carnes equorum, et camelorum, ducentes cum eis per comestionem
solummodo quinquaginta millia equorum et camelos et boves et oves, quorum nullus est numerus.
Haec omnia et multa alia predicta fuerunt in [mensibus] decenbris, ianuarii et februari
an[ni predicti] ……………………………………………………………………………………….
[ Eodem anno factus est comes provincie Romandiole et civitatis Bononie in tenporalibus et
spiritualibus dominus Mattheus de Aquasparta cardinalis episcopus qui venit ad civitatem Bononie,
ubi stetit pluribus diebus.

Deinde venit Imolam die mercurii VII decenbris, et, die IX decenbris, venit Faventiam,
ubi consecravit unum episcopum in ecclesia beati Petri Apostoli, et inde se transtulit die XII
decenbris idem comes Forlivium.

Torna all'inizio