Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

881


per culpam depravetur. Exordium : sive fiat per principium
sive per insinuationem.
Ne quando : ut non aliquando sive nullo tempore. Docebo : nota,
quod Tullius loquitur de se in singulari, quod est boni doctoris,
quia aliquando in singulari, aliquando in plurali de se loqui debet.
In exordienda causa et cetera: hec
est illa pars de qua superius erat dictum, ubi Tullius ponit condictiones
laudabiles exordii, que sunt tres; et potest dividi in tres partes
secundum tres condictiones exordii, scilicet ut levis sit sermo, secundo
ut sit exordio usitata verborum consuetudo, tertio ut non videatur
esse apparata oratio, secundum quod patet in lictera per
ordinem. In exordienda : sive per insinuationem sive per principium
sive exordium. Causa : sive sit deliberativa, sive demonstrativa, sive
iudicialis. Lenis : id est sine asperitate vocis sive concursione vocalium,
ut ibi: "Ecce dee etheree advenere", et ut: "Bacce enee amenissime
impendebant" et sine aliis vitiis, que occurrunt in exordio
et que continentur in libro quarto huius rethorice. Usitata : nota,
quod usitata verba sunt propria oratoris, concionatoris et dictatoris,
ut: "Has res ad te scriptas, Luci, missimus Elli". Apparata :
Nota, quod apparata oratio est suspecta et suspictionem affert auditori
meditationis et artificii. Que res fidem abrogat orationi, ut
legitur inferius eodem libro in fine capituli, quod incipit: "Causarum
divisio". Vitiosum exordium : hec est illa pars in qua ponit Tullius,
ut dictum est, condictiones exordii vitiosas, que sunt <VII>, quorum
prima incipit ibi: Quod in plures ; secunda ibi: Item vitiosum ; tertia
ibi: Item illud ; quarta ibi: Item vitiosum ; quinta ibi: Aut nimium ;
sexta ibi: Et quod non ex ipsa causa ; septima ibi: Et
quod neque benivolum
. Et nota, quod ista vitia XII diffusius et
clarius in veteri Rethorica ponuntur per eundem. Vulgare : hoc
dixit etiam vulgare in veteri Rethorica. Comune : etiam in veteri Rethorica
comune nominavit. Differunt autem comune et vulgare, quia
vulgare est hoc quod potest summi pro exordio in plures causas, ut
si dicat orator: "Domine iudex, testor deum quare causam meam
puto iustam et, si *** rem eam talem non esse coram vobis, pro
ipsa non venissem nec pro aliqua peccunia sive prece". Comune est

Torna all'inizio