IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 7
DIVISIO TEXTUS
Postquam distinxit Magister tres opiniones circa modum unionis, hic secundum
eas ostendit qualiter locutiones quibus unio significatur, sunt intelligendae; et
dividitur in duas partes: in prima exponit eas secundum singulas opiniones; in
secunda relinquit auditori iudicium de dictis opinionibus, ibi: «Satis diligenter
iuxta diversorum sententias supra positam absque assertione et praeiudicio
tractavimus quaestionem». Prima dividitur in tres partes: in prima exponit dictas
locutiones secundum primam opinionem; in secunda secundum secundam,
ibi: «In secunda vero sententia huius distinctionis talis videtur ratio»; in tertia
secundum tertiam, ibi: «In hac igitur sententia sic dicitur Deus factus homo,
quia hominem accepit».
Circa primum duo facit: primo exponit propositiones dictas secundum primam
opinionem; secundo obiicit contra, ibi: «Huic autem sententiae opponitur».
Exponit autem illas propositiones in prima parte, in quibus fit mutua praedicatio
Dei et hominis mediante hoc participio «factus», quas primo exponit; et
illas in quibus fit praedicatio mediante hoc participio «praedestinatus», quas
secundo exponit, ibi: «Et hoc gratia non natura». Obiectionis autem solutionem
ponit ibi: «Quod et illi concedunt».
«In secunda vero sententia huius distinctionis talis videtur ratio». Hic exponit eas
quae sunt secundum secundam opinionem: et primo exponit propositiones; secundo
solvit quae videntur esse contra hanc opinionem, ibi: «Determinant etiam auctoritates
quae primae conveniunt sententiae, et huic videntur contradicere».
Circa primum tria facit: primo exponit illas in quibus fit praedicatio mediante
hoc participio «factus»; secundo illas in quibus fit mediante hoc verbo «est»,
ibi: «Variatur autem intelligentia»; tertio illas in quibus fit praedicatio mediante
hoc participio «praedestinatus», ibi: «Isti dicunt Christum praedestinatum
esse».
«Determinant etiam auctoritates quae primae conveniunt sententiae, et huic
videntur contradicere». Hic solvit tria quae videntur esse contra hanc secundam
opinionem; et tria facit circa hoc: primo solvit auctoritates quae videntur
probare quod homo sit assumptus; secundo illas quae videntur probare quod
Christus sit duo, ibi: «Sed his videntur adversari quae subditis continentur
capitulis»; tertio illas, quae probant quod persona non sit composita, ibi: «Est
autem et aliud quod huic sententiae plurimum videtur obviare».
Secunda pars dividitur in duas partes: in prima solvit auctoritates quae dicunt
Christum esse aliud et aliud, ex quo sequitur ipsum esse duo; in secunda solvit
illas quae dicunt Christum esse duo, vel utrumque duorum esse Christum, ibi:
|
|