facito; perlectis perlege multa, ut dives et gloriosus regnes in
ęternum et ultra.
CAP. I.
CESAR HONORETUR, PLASTES TIMEATUR,
AMETUR.
FAC REGEM SALVUM, QUI SACRĘ VIRGINIS
ALVUM
NON DESPEXISTI, CARO DUM FIERI VOLUISTI.
CUM SCRIPTUM SIT: Deum timete, regem honorificate et
Domine, salvum fac regem, oportet eos, qui sunt regię ditioni
subiecti, incessanter implere geminum capitulum salutaris
precepti. Convincitur quippe his testimoniis esse transgressor
legis, quicumque claudicaverit in dilectione regis. Nam qui
pro eo non orat illumque minime honorat, extincta lucerna
cum fatuis laborat. Orandum est ergo, ut dominus conterat
Sathan sub pedibus eius, quia Sathanas non cessat seminare
hodie malum, cras peius. Regis enim victoria salus est
populorum et aecclesiarum gloria. Porro unum est
necessarium, videlicet ut rex diligat diligentes, quo magis
|
1
5
10
15
|