mox ut episcopus uidit, exhorruit; et quis sibi talia facere presumpsi- 
sset,cum magnae obstupefactionis uocibus exquisiuit, dicens: «Quis 
tibi haec tam temere ausus est facere, uel quare hoc malum 
huius cedis euenit?». Ille autem respondens dixit, haec se pro 
ipso fuisse perpessum. Quibus auditis episcopus Cassius terreri ce- 
pit, et excreuit cum terrore admiratio: sed nullas iam presbiter inqui- 
sitioni eius moras adiciens, secretum Dominicae reuelationis aperuit; 
eique iussionis per ea, quae audierat, uerba narrauit, dicens: 
«Age, quod agis, operare, quod operaris: non cesset manus tua et 
pes tuus: Natale Apostolorum uenies ad me, et retribuo tibi mercedem 
tuam». Quibus auditis, episcopus mox in orationem, se cum ma- 
gna cordis intentione prostrauit: et qui oblaturus sacrificium ad ho- 
ram tertiam uenerat, hoc pro extensae orationis magnitudine ad ho- 
ram nonam usque protelauit. Atque ex illo iam die magis magis- 
que aucta sunt ei lucra pietatis, factusque est tam fortis in opere, 
quam certus ex munere: quippe qui eum, cui debitor fuerat, ex ea 
promissione iam ceperat habere debitorem. 
Huic autem episcopo consuetudo fuerat, annis singulis, Nata- 
licio Apostolorum Petri et Pauli Romam uenire: iamque ex hac reue- 
latione episcopus suspectus, uenire iuxta morem noluit. Eodem ergo 
tempore sollicitus fuit; secundo quoque anno uel tertio in mortis suae 
expectatione suspensus; quarto, quintoque, et sexto similiter; qui de- 
sperare iam de ueritate reuelationis potuerat, si uerbis fidem uerbera
  |  
  |