facultatis excederet eisque circumflua mundi prosperitas in omnibus arrideret.
Sic sic qui investituram guanti de manu patris in caelo recepit,
super filios eius imbrem suae benedictionis exuberanter influxit. Quod
igitur in terra Deo datur, in celo recipitur, et inde sperandum est praemium,
quo praecessit munus oblatum. Hinc est, quod angelus Domini
Cornelio dixit: Orationes tuae et helemosinae tuae ascenderunt in memoriam praevenire.
Nam et tempore Gregorii papae qui Gratianus dicebatur, recolo
contigisse quod narro. Sicut enim mihi Bonizo, grandevus videlicet vir,
rector monasterii sancti Severi iuxta Urbem Veterem constituti, retulit,
Scottigenarum rex primevo tunc adolescentiae flore pubescens, quia pater
obiit, ei mox in regalis fastigii iura successit. Sed cum sollicite consideraret,
quam fragile sit, quicquid in hoc saeculo tumet, quam labile, quod supereminet,
quam velociter extinguibile sit omne, quod splendet, cum coniugatus
iam esset, decrevit regales infulas regni caelestis amore deponere, coronam
capitio, purpuram cuculla mutare. Quid plura? Simulat orationis studium,
aggreditur expeditionis Romanae procinctum. Apostolicorum itaque
liminum devotione completa, ignorante clientium comitatu,
monachicum habitum latenter induit, et sic a se mundum cum regno bene
semetipsum furatus abiecit. Qui mox languore percussus ad extrema pervenit,
|
|