Petrus Damiani: Epistulae

Pag 61


laetitiae signis vel superficietenus quidem maerorem simulare non potui.
Ultro etiam divinam imploro clementiam, ut episcopatum quoque quantotius
ordinare non differas, et sterile arenosi litoris aratrum michi de
manibus tollas. Non enim est huius temporis, ut, qui puritatis et innocentiae
tramitem tenere desiderat, aecclesiae baiulare regimen acquiescat, cum
videlicet omnes pene per vitiorum abrupta praecipites, et tanquam furentes
equi per voluptatum suarum campos feruntur effrenes. Et quid aliud
inter haec tot flagitiorum mala perpendimus, nisi quia venturo citius
antichristo via iam sternitur, per quam inoffensis nequitiae suae vestigiis
gradiatur? Nam sicut dicit apostolus: Misterium iam operatur iniquita tis .
Cum sol , inquit, occumberet, sopor irruit super Abram, et horror
magnus et tenebrosus invasit eum . Nam solis occubitus mundi designat
occasum, horror vero magnus et tenebrosus vitiorum figurat criminumque
caliginem, quae cotidie pestilenter inhorrescunt per estuantem reproborum
hominum pravitatem. Unde et illic paulo post additur: Cum ergo
occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans .
Sicut enim fumus ex igne clibani vaporantis egreditur, ita vitiorum
omnium flagitiorumque caligo de camino estuantis avaritiae generatur,
sicut dicit apostolus, quia radix omnium malorum avaricia est . Et hoc
circa finem diei, hoc est circa terminum mundi. Fumans ergo clibanus

Torna all'inizio