Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 66


vernice et similibus maturantibus: unde calidas et humidas has, de quocumque sint genere, sanas maxime passiones, et potissime liquiritia et thus quocumque modo sumpta. Si vero peccet materia furore sive acredine, ut colera naturalis, flegma salsum, colera prasina <et> eruginosa et humores qui aduruntur, digerenda erit materia cum sirupis et medicinis incidentibus, ut sirupo acetoso vel aceto mixto cum ptisano vel aqua calida in paupere, oxysacchara, vino granatorum, sirupo violato, sirupo frigido vel nobili trifera saracenica. Balneum quoque dulcis aquae ad digerendum coleram sine febre et epatis calefactione plurimum valet. In iis autem et similibus balneum facere non audemus ante perfectam corporis mundificationem. Valent quasi et ista electuaria: triasandali, rosata novella, zuccarum violatum et similia. Et generaliter dicendum est, quod digestiva sanguinis et colerae usualiter sunt dicti sirupi et electuaria.Flegmatis vero digestiva: [94va] oxymel simplex de radicibus , claretum usuale vel aliud bonum, picra et benedicta. Simplicia digestiva melancoliae: oxymel de radicibus, squilliticum, diasene simpliciter, pliris, nobile claretum et quaecumque in principio
superius dicta sunt. Regula: ubi communicant causae digestionis, communicari debent et iungi causae facientes digestionem. Verbi gratia, colera vitellina et citrina ex parte flegmatis grossitiem habet cum frigiditate et ex parte colerae furorem et ex utrisque simul mixtis viscositatem, quia scilicet cum humido mixtum viscosum reddit aridum humorem, quare tertiana de his humoribus sicut quartana longissima esse solet. Erit ergo utendum in digerendo partim calefacientibus moderate, ut oxymelle simplici, et partim infrigidantibus, ut sirupo acetoso vel oxysacchara. Undecumque hac vel simili mixtura facienda est digestio in quocumque tali, nisi forsan tempus calidum contradicat.
<CAPITULUM VII.> IN INTERPOLATIS QUO DIGESTIVO DEBEMUS UTI
In febribus acutis utendum sirupis iam determinatis et praeter hos sirupo violato vel nenufarino, qui de floribus nenufaris, ad modum sirupi violati, <sirupo> gileni, rob fructuum et similibus. In interpolatis autem distinguendum, de quo humore vel humoribus contingant. Utere digestivis ad humorem omnem et humoris peccatum

Torna all'inizio