quod, licet verbis facta preponderent, ex illa hora, qua dudum inter
nos mutuus accessit intuitus, totum me sibi secundum partis adiectione
donavi. Te igitur, frater, invoco, et ex amicitie lege rogo, ut, qui sue notitie
paranimphus me primus ad vultus sui delitias indulxisti, ad conservationem
gratie sedulus vigiles, mee devotionis interpres.
Nobilis ira leonis, prostratis compati consueta, misericorditer indulgere
dignetur sine culpe conscientia veniam humiliter imploranti. Ideo, si
placet, admittatur ad gratiam qui se numquam exhibuit dignum ira.
Nam veritatis lumen absconditum serenum concupite gratie revelabit,
quam olim immerite ire in nubilum occultavit. Teneat ergo, si placet, firmiter
imperatoria celsitudo, quod observantia innocentie, cultus constantie,
thesaurus conscientie, gravis operis exhibitio me dignum efficiat,
non minus quam progenitores meos, vestra obtenta gratia et amore.
Duo sunt que inducunt nos […].
|
|