Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 274

Tomus I


Cap. XVI.
Mediolanensibus, ut cessent ab hostili impugnatione.
Prudenter praecidenda sunt mala, ut salubriter
bona succedant, offendiculo quoque
sublato de medio, lenis occurret et felicior
aditus ad optata. Sane cum dominus Papa
zelator salutis ad ea nos miserit, quae sunt
honoris Dei, Ecclesiae, Imperii, et status prosperi,
Lombardiae, ne guerrarum turbatio,
quae solet in talibus afferre periculum, nostro
processui circa praemissa quid absit, difficultatis
aliquid opponat, bona fide consulimus, et affectione
pura rogamus: et quia expedire videmus,
districte vobis praecipimus, quatenus
post receptionem praesentium, ab incursu cessetis
hostili, et securitatem praestetis, non solum
transeuntibus, verum etiam adjacentium
hominibus regionum. Nos autem similia,
circa vestros adversarios procuramus. Sic etenim
praecisis hinc inde turbationum zizaniis,
in spe fertili divinae Clementiae, super seminari
poterit semen optatae quietis.
Cap. XVII.
Cuidam Principi, de promissione expensarum,
narrando facta.
Postquam praeter spem et vota quam plurium,
ad suaves applausus regni nostri Siciliae,
divina gratia cooperante, pervenimus:

Torna all'inizio