Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1137


sentiret. Haec omnia per ordinem ex ore ipsius pueri, qui passus fuerat, lacrimabiliter
referentis agnovi.
Theophilus: Haec, quae puero contigisse narras, valde admiror atque ad omnipotentis
Dei occulta iudicia tremens obstupesco, cur illum, qui una cum patre festivitatem
beati Nycolai devote celebrans communionem dominici corporis et sanguinis percepit,
immundo spiritui mancipari permiserit.
Desiderius: Si animadvertas utique, quantum parentibus non oboedire delictum sit,
cum scriptura dicat: "Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaevus super terram",
et item: "Melius est oboedire quam sacrificare, et auscultare magis quam offerre adipem
arietum; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idolatriae nolle
acquiescere", et Salomon: "Audi, fili mi, disciplinam patris tui et non dimittas legem matris
tuae, ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo", et alio loco: "Quam malae famae
est, qui relinquit patrem, et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem", iusto Dei
iudicio id accidisse probabis. Permisit itaque Deus puerum hunc pro sua inoboedientia
flagellari, sed solita pietate non est passus eum sub eodem verbere diutius immorari, ut
ex hoc quisque intellegat, quantum inoboedientia periculum pariat atque ad optemperandum
parentibus quantum sese humiliter subdere debeat.
Theophilus: Verba responsionis tuae satisfecisse videntur interrogationi meae.
19. Desiderius: In diocesi Teatini episcopatus est monasterium nobile iuxta radicem
Magellici montis in honorem sancti Liberatoris constructum et huic nostro Casinensi coenobio
subditum, ubi magna fratrum multitudo commorantes, iuxta almi beati Benedicti mandatum
Christo domino vero regi militantes deserviunt. Quodam igitur tempore, dum fratres in
eodem monasterio in noctis silentio iuxta morem quiescerent, quidam reverendus vir
monachico indutus habitu uni eorum apparuit eumque excitans, ut velociter de lectulo,
in quo iacebat, surgeret, hortatus est. Cumque ille ad eius imperium expergefactus perniciter
surrexisset, inquit ad eum: "Accelera et excita omnes fratres et, ut velociter surgant
atque ad ecclesiam pergant, magnis clamoribus insta, quia haec, in qua quiescunt, cella
sub omni est celeritate casura". Ille autem iussis optemperans magnis vocibus clamare
coepit: "Surgite", inquiens, "fratres, surgite atque ex hac cella, quia protinus ruitura est,
quantocius exite, ne moram in ea amplius facientes a ruinis eius, quod absit, opprimamini".
Cum igitur illi expergefacti eiusque clamoribus turbati, unde hoc nosset, inquirerent,
ille, quae viderat quaeve sibi dicta fuerant, ordine retulit. Mox itaque fratres
inde celeriter exeuntes ecclesiam intraverunt nocturnamque sinaxim more solito pulsatis
signis Domino decantare coeperunt. Cumque intentis mentibus officia consueta persolverent,
subito praedicta domus dato magno strepitu funditus corruit. Exterriti fratres
festine pergunt, solliciti, ne quis eorum illa ruina oppressus esset, inquirere; et cum
delapsam materiem huc illucque devolverent, invenerunt unum e fratribus senectute
gravatum sub ruinis undique circumiacentibus incolumem remansisse extractumque foras,
quonam modo evasisset, curiose interrogant. At ille: "Cum domus", inquit, "funditus
fatiscens super me dilaberetur, subito quidam splendidus vir, monachica veste indutus,
michi astitit ipsamque ruinam iam iamque super me ruentem meque opprimere minitantem
brachio suo sustentans, incolumem, ut ipsi cernitis, conservavit". Qui videlicet beatus
Benedictus fuisse creditur, qui et antea paterna pietate dominicum gregem sub suo magisterio
militantem sua admonitione et protectione eripuit et senem fugere non valentem
manu sollicitudinis suae defendit.
20. Quidam etiam frater in eodem monasterio Iohannes dicebatur, qui aetate ac
aegritudine pressus extremum vitae spiritum trahebat. Cum igitur quadam die aliqui
e fratribus more solito decantaturi matutinas laudes ad eum venissent, ille eos voce, qua
potuit, compescuit, dicens: "Nolo", inquit, "ut michi canonicas horas amplius decantetis

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45



Torna all'inizio