non ex Regule debito sed ex devotione occurrit, mox demonem qui 
se trahit sequentes, sequestrantur a fratribus, et circa res inutiles 
otiosi consistunt. Ut autem sciretur quod ita est, demon ipse vagus 
sed parvus Benedicto apparuit, qui in tipo eorum quos taliter decipit  
monachum viri sancti trahebat. Parvus est demon statura et non 
magnus visus est, quia magnarum comparatione, parva est admodum 
ista temptatio. Quod autem regulari disciplina morbus iste curari 
possit, docet tacite spiritalis Magister, qui virge percussione monachum  
qui ista paciebatur curavit. Et sunt nonnulli, sensibus impares,  
qui bene se in intimis habent, sed cum eis aliquid precipitur 
negligunt protinus salutem suam, ita ut non tam de occupatione 
active vite modicum quid percipiant, ut vissum est, quam ipsi ab 
actionis flumine in profundum sollicitudinum pertrahuntur, ita ut 
non solum portum claustri deseruisse videantur, sed illius nec recordari  
iam valeant, quicquid mali paciantur obstupefacti ignorant. 
Designatum est et istud in Placido qui missus est haurire de fiumine,  
quique per incautelam secutus est ydriam, iam eum unda longius  
rapiebat. Misit autem vir sanctus qui eum eriperet seniorem 
Maurum, quia mox ut tale quid in monasteriis accidit, perfectiores 
discipuli qui contemplationi invigilant citandi sunt, ut tante necessitati  
succurrant, et nullatenus eis honerosum videri debet si illorum 
quies ad modicum perturbatur si, ut animan fratris eripiant, suas 
in periculum ponant fiducialiter. Quid enim aliud videtur occupatio 
temporalium, his qui sibi propter dominum quiete vivere elegerunt, 
nisi quoddam periculum, etsi his qui illam diligunt, secura et nimis 
utilis et omnimodis appetenda videatur? Quia vero hanc perfecti 
discipuli, voluntate numquam, obedientie vero virtute et necessitatis 
gratia, si quando ita expedit, fiducialiter subeunt, seu pro caritatis 
bono, quia infirmos de mortis laqueis eruunt, seu pro virtute obedientie  
qtiam magister commendat, seu, quod magis verum est, dono 
Sancti Spiritus, quod indumentum Benedicti designat, miro modo 
iter liquidum uti solidum convertitur, quatenus et is qui periclitatur
  |  
  |