Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 108


imperatoris augusti, qui et Iradonam germanum suum
habuit in principatu consortem, qui fratres augusti
Eraclii imperatores proles fuerunt. Si apertius
de tempore pape Vitaliani perquiris, dico quod
apparet in cronicis eum cepisse sedere in apostolica
sede a nativitate Christi anno sexcentesimo et quinquagesimo
octavo, qui papa sedisse reperitur
quatuordecim annis et ultra. Si queratur iterum cur
episcopus ferrariensis serius quam ceteri episcopi
italicarum urbium sit institutus, ibi causam
contemplari opinor prolixiore sermone
esse opus. Constantinus magnus augustus, qui
rem publicam romanam gubernavit, anno nativitatis
Christi trecentesimo et vigesimo, post
fidem Christi susceptam a beato Silvestro summo pontifice,
libertatem ecclesie dedit. Tunc palam in quibuslibet
urbibus licuit christianis sibi episcopos ordinare,
et sic ordinati sunt in ecclesiis libere.
Eo tempore unicuique homini licebat pro arbitrio
vel Christum colere vel deos gentilium, usque
ad tempus Theodosii primi reverendi augusti et sancti,
qui regebat imperium sub anno nativitatis Christi
quadringentesimo. Hic augustus, cultor fidei christiane,
non solum libertatem ecclesie conservavit, quin
deorum templa dirui fecit in omnibus locis in quibus
suum timebatur imperium. Supradictis temporibus
in regionibus quibus nunc est ferrariensis diocesis
non erant oppida, quia ut plurimum ea
loca paludibus premebantur, flumine Pado stagnante.





135




140




145




150




155



Torna all'inizio