: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1710


ergo ad eos que in corde meo versantur, ne sicut ceteri tante
ascensionis peniteant, circumadiacentem non intuentes abyssum.
Scio illos apprehendere me non posse absque meo consensu, sed
erit mihi merces coram Patre meo celesti, si salutis consilium dedero
eis". Et ecce vox ad eam facta est dicens: "Noli timere, filia
Sion, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus et elegit in caritate
non ficta".
Sicque in solio nuditatis sue domina Paupertas se reclinans,
prevenit eos in benedictionibus dulcedinis et dixit eis: "Que est
causa adventus vestri, dicite mihi, fratres, et quare tam festinanter
venitis de valle miserorum ad montem claritatis? An me forte queritis,
que, ut videtis, sum paupercula, tempestate convulsa, absque
ulla consolatione?".
Capitulum 5 -Beatus Franciscus laudat Paupertatem.
At ipsi responderunt dicentes: "Ad te venimus, domina nostra;
obsecramus, suscipe nos in pace. Servi effici cupimus Domini virtutum,
quia ipse est Rex glorie. Audivimus te reginam fore virtutum
et utcumque experimento didicimus. Propterea, tuis pedibus provoluti,
supplicamus humiliter ut digneris esse nobiscum et sis nobis
via perveniendi ad Regem glorie, sicut fuisti via sibi, cum dignatus
est visitare sedentes in tenebris et umbra mortis, oriens ex alto.
Scimus enim quod tua est potentia, tuum regnum, tu es super
omnes virtutes a Rege regum regina et domina constituta. Tantum
fac nobiscum pacem et salvi erimus, ut per te nos recipiat qui per
te nos redemit. Si decreveris nos salvare, continuo liberabimur.
Nam ipse Rex regum et Dominus dominantium, Creator celi et
terre, concupivit speciem et decorem tuum. Cum esset rex in accubitu
suo, dives et gloriosus in regno suo, reliquit domum suam,
dimisit hereditatem suam: nam gloria et divitie in domo eius.
sicque a regalibus sedibus veniens dignantissime te quesivit.

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio