Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 462


PLATO interpretatur completus, qui fuit de bono genere
grecorum, scilicet de progenie Esculapii. Cuius mater fuit de
genere Zalonis, legum conditoris; et cepit primo discere artem
poeticam placens ei quod discebat in ea sed abhominabatur quod
sciebat in ea, non recedens a Socrate priusquam audiret eum
quinque annis. Et obeunte Socrate, intellexit quod in Egypto
erant quidam Pictagore discipuli ad quos accessit et proficiens
cum eis redivit Athenas ubi statuit duas scolas in sciencia,
ducens laudabiliorem vitam que possibilis esset, in faciendis bonis
operibus et fovendis egenis. Atheniensibus ipsum invitantibus
ad dominationem sui, dominari noluit, quia reperit mores
eorum male ordinatos nec confidebat mores eosdem posse de
facili permutari, quin immo, si ipsos omnino corrigere vellet,
ut deceret, videbat, sicut de Socrate factum iam fuerat, sibi mortis
periculum imminere. Vixit LXI annis, et fuit bone dispositionis,
bonorum morum, collator bonorum consanguineis et extraneis, et
multe etiam patiencie; multos habuit discipulos. Post cuius mortem
sumpserunt scolas eius duo discipuli; unus dicebatur Cazanocrates,
et alter Aristotiles. Et ostendit scienciam suam per
allegoriam occultans eam, ut ipsam non intelligeret nisi sapiens.
Didicit a Timeo et a Socrate assumens ab eis plures opiniones,
ex quibus composuit LVI libros. Fuit demissi coloris,

Torna all'inizio