Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 178


dies Alexander moritur. Cui Athanasius est substitutus. Qui ferventis ingenii et in negotiis ecclesiasticis vigilantissimus,
non solum contra hereticos subtilis, set etiam contra imperatorem stetit pro ecclesia fortissimus agonista. Cuius virtutes
et labores et fructus qui scire desiderat, legat istoriam tripertitam.
[De vita et errore Arrii.
Quia de errore Arrii fecimus mentionem, ratio suggerit, ut etiam de vita eius aliquid
explicemus. Arrius igitur presbiter Alexandrine urbis fuit et magister scole sub beato Petro tunc ibi pontifice.
Qui Petrus cum fuisset comprehensus et in carcerem missus, apparuit ei dominus Ihesus Christus cum scissa tunica et dilacerata. Cui cum catenatus assurgeret, diceretque: Domine, quid est hoc, cur talem video te? respondit Dominus: Arrius me scidit. Vide, ne illi communices. Ignorabat tunc Petrus eius errorem. Passo vero illo Petro, in Alexandria
sedem pontificalem suscepit Achilis, post quem Alexander. Sub quo error Arrii manifestus et pervulgatus est. Hac
de causa collecta est sinodus Nicenea, in qua 318 patres convenerunt. Ubi etiam affuit Constantinus imperator.
Ibique vesanus error Arrii ipso imperatore subscribente dampnatus est. Arrius vero, sicut supra taxavimus, omnia
viscera tunc in ultione Dei effudit.]
Constantinus dum contra Constantem fratrem suum bellum informat, iuxta Alsam fluvium non longe ab Aquilegia
a ducibus eius occiditur. Constantius, occiso Constantino, solus Orientem tenuit. Constans autem tenuit Occidentem.
Itaque heretici Arriani metuentes, ne forte, si Athanasius adeundi principem acquireret facultatem, ipsum imperatorem
catholica fide ac religione imbueret, ipsi ad imperatorem prius accedentes, circumveniunt eum, mentientes Athanasium
esse virum sceleratum et flagitiosum, hostendentes ei manum cum brachio cuisdam Arsennii, quam dicebant
Athanasium ad exercendam artem nicromanticam instinctu demonum a corpore ipsius Arsennii abscidisse.
Ad hec iussu cesaris sinodus aput Tyrum congregatur. Ubi Athanasio ducto in causa, astitit predictus Arsennius,
habens utramque manum. Quo comperto, hereticorum mendatia cognoscuntur, et ipsi mirabiliter erubescunt.
Nec tamen Constantius imperator et ipsi heretici a persecutione Athanasii quiescunt; immo eum ad
fratris sui Constantis imperium transire compellunt. Ipse autem ab imperatore Constante satis humane susceptus
et honorifice habitus et in cathedram suam postea potenter remissus est. Mansit autem tunc ibi in ecclesia Treverorum
cum Maximo eiusdem ecclesie episcopo. In quo loco fidem catholicam, scilicet Quicumque vult,
scripsisse asseritur.
Eo tempore Liberius ab imperatore Constantio in exilium truditur, et Felix suus diaconus ei ab hereticis subrogatur.
Inter hunc Liberium et Silvestrum medius sedit papa Iulius. Isdem temporibus Victorinus retor et Donatus
gramaticus Rome clari habentur. Floruerunt tunc in ecclesia Dei gloriosi pontifices Paulinus Treverensis, qui Maximo successit, Dionisius Mediolanensis, Eusebius Verzellensis et Ylarius Pictavensis. Qui omnes propter testimonium fidei
catholice in exilium tunc missi fuerunt. Ex quibus Ylarius scripturarum suarum variis monumentis Gallicanam ecclesiam,
adhornavit.
Constans imperator adversus Saporem regem Persarum vario eventu novem prelia gessit. Novissime autem indiscrete,
congressus, fugit; et postea in opido Elenau iuxta Ispaniam dolo principis nomine Magnentii occisus est.
Idem Magnentius aput Augustudunum invasit imperium. In Illirico vero milites quendam Veteranionem senem creant
imperatorem. Constantius interea fratrem intendit ulcisci. Unde Veteranionem primo purpuram deponere compulit.
Postmodum etiam cum eo acriter dimicavit. Magnentius autem victus aput Lugdunum se ipsum occidit; et frater
eius Decennius, quem ipse in Gallia cesarem creaverat, laqueo se ipsum suspendit. Cetera de tribus filiis Constantini
Magni et de Arrio pauca versifice ponimus.
Item de eisdem filiis Constantini versifice narratur.
Cum Constantino Constans tenet omnia frater,
Catholicos qui persequitur tota feritate;
Regibus Eusebius Arrianista placet.
Contra catholicos dum disputat Arrius arte,
Nature secreta petens, divertit ab arce, Qua male dum crepitat, viscera pressa crepant.
Presul Athanasius et Ylarius absque ruina
Ordine catholico reparant modo docmata prima,
Ordo quibus cleri catholicandus erit.
Constans cum fratre sedet annis bis duodenis.
Magna salus cleri tunc Marcus papa resedit,
Cuius et ecclesiis regula docma dedit.
Hic octo menses et binos perficit annos,
Bisque decem vixisse dies presul venerandus
Fertur et in populo mira dedisse suo.
Iulius archatum Constante sedente beatus
Undenis Rome tenet annis pontificatum,
Ter ternos menses papa decemque dies.

Torna all'inizio