Has partes in epistolis ideo necessarias iudicamus, quia
prooemium salutis notat affectum, exordium mentem
prouocat auditoris, narratio quidem, res explicat; argumentatio
fidem uerbis tribuit, conclusio finem totius operis complectitur
et facit.
10. Quid sit prooemium, unde dicatur, quare fiat et cur in
salutatione uerbum non ponitur.
Prooemium est antecedens locutio, quae per salutis
adoptationem, quam praesentat, auditorum beniuolentiam
reddit attentiorem. Prooemium uero dicitur quasi proaemulum,
eo quod fiat pro aemulis uel inuitis auditoribus seu
quod porro emineat operi. Inde uocatur a multis prologus,
uidelicet sermo subsequenti operi praepositus, uel praefatio,
quia ante fatur. Sed cum salutatio nichil aliud sit quam
salutis adoptatio, ut demonstremus quia hoc salutis desiderium
multo fortius uiget in corde quam possit exprimi uoce,
ideo in salutatione uerbum non ponimus.
11. De exordio, quid sit et quibus modis fiat.
Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans
ad audiendum cum diligentia. Quod prorsus eueniet, si eum
beniuolum, attentum, docilem fecerimus. Igitur modum, quo
praedicta confici ualeant, demonstremus.
Auditores quidem b<en>iuolen<te>s, attentos et dociles
facere quattuor modis poterimus: a nostra quandoque persona,
multotiens et a persona nobis aduersantium, plerumque
a persona nos audientium, et a rebus ipsis.
A nostra, si de nostris factis et officiis sine superbia
dixerimus, si crimina et obiectiones patenti ratione propulsauerimus.
/*
A persona uero nobis aduersantium captabitur apud auditores
beniuolentia docilis et attenta, si crudelitas eorum,
superbia, potentia, usus arrogans et intollerabilis tantus monstrabitur
fore, ut in his rebus uideantur magis confidere quam
de causa iustitiae.
|
1
5
10
15
20
25
30
|