diceret tantum “sabbatum” et nequaquam adderet “delicatum” et “meum”. Sed quia
differentiam voluit facere inter illum et istum, quod est dominica dies, ideo addidit
“meum”, acsi diceret “meum, non vestrum, delicatum, non in vestris observationibus
maculatum”. Et ideo cum omni reverentia est a nobis honorandum atque colendum.
Cetere vero principales festivitates et ipse sunt veneranter honorandae vel custodiendae.
Et illa festa, quae sacerdotes in ecclesia predicant, modis omnibus sunt
custodienda. Nos autem, qui sacerdotes vocamur, debemus populum nobis subiectum
et predicando verbis in omni bono et faciendo quae docemus exemplis instruere, in
caritate, in castitate, in humilitate, in continentia, in modestia, in vigiliis, in ieiuniis
et oratione, in religione, in elemosinis, in hospitalitate, in quantum vires permittunt, in
verbo sapientiae sale condito, in temperantia manducandi vel bibendi, in conversatione
sancta, in simplicitate cordis, in omni opere bono, pie et iuste vivendo, expectantes
beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, qui cum
patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula seculorum. Amen.
Capitulo XIIII. De decimis vero vel primitiis, salva scilicet allegoricarum
rerum mystica sacramenta, nichil melius puto docere, quam quod scriptum est in
Malachia propheta, dicente Domino: Inferte omnem decimam in horreo meo, ut sit cibus
in domo mea, et probate me in hoc, dicit Dominus, si non aperuero vobis catharactas
caeli et effudero vobis benedictionem usque ad habundantiam et increpabo pro vobis devorantem
et non corrumpam fructum terrae vestrae; nec erit sterilis vinea in agro, dicit
Dominus exercituum. Et beatos vos dicent omnes gentes. Sed quia indignatio et ira
Dei manet super gentem vel populum, qui hoc Domini praeceptum toto corde et bona
voluntate non adimplet, supra praemiserat dicens: Si affiget, inquit, homo Deum, quia
vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitivis
vestris. In penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota. Qua de re quis
non alacri et laeto pectore offerat decimas Deo, ut possit illam promereri benedictionem,
de qua dicit: Effundam super vos benedictionem meam usque ad habundantiam? Vel
quis non timeat vel contremiscat illam maledictionem, quam minatur nolentibus offerre:
Vos maledicti estis et me vos configitis gens tota? Et si forte nobis non creditis vel
nos dispicitis, quia homines sumus, credite ergo ipsi Domino dicenti, qui mentiri non
potest, qui utrumque promisit, et maledictionem in hoc saeculo et in futuro nolentibus
oboedire eius mandatis et benedictionem et habundantiam et salutem animae et corporum
bona voluntate obtemperantibus eius imperiis et in praesenti saeculo se daturum
et in futuro. Non enim exigit Deus a te quae non habes nec pensat quantum
tribuas, sed in quantum habes, simplici corde de suis, non de tuis donis da Deo, quia
omne, quod sumus, vivimus et habemus, eius est et de ipsius benignitatis suscipimus
manu. Considerat namque, qua mente et non quantum in eius sacrificium offeras,
qui potens est et in praesenti saeculo centuplum et in futuro vitam tribuere sempiternam,
qui vivit et regnat cum patre et Spiritu sancto et nunc et semper per cuncta
saecula saeculorum. Amen.
|
|