est repugnare, et quasi scelus ydolatrie nolle acquiescere." Obedientia
quippe uictimis iure preponitur, quia per uictimas aliena caro, per
obedientiam uero uoluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque
Deum citius placat quanto ante eius oculos, repressa arbitrii sua
superbia, gladio precepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum
inobedientia dicitur ut quanta sit uirtus obedientie demonstretur.
Ex aduerso igitur melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si enim
"quasi ariolandi peccatum est repugnare et quasi scelus ydolatrie
nolle acquiescere," sola est que fidei meritum possidet, qua sine quisque
conuincitur infidelis, etiam si fidelis esse uideatur.
|
|