sunt ad delectationes mundi eam allicere, et ab alterius
mundi delectationibus prohibere. Et dixit: sciencia est anime
tinctura, et tingibilia commode non tinguntur nisi prius ab
immondiciis suis purificentur. Et dixit: cum tua discrecio prohibuerit
aliquid te facturur, inobediens esse non debes, quia
maius peccatum quod potest accidere est quod instiget se aliquis
id agere quod vetavit. Et dixit: non oportet super perditis opus
impendere, sed ut habita conserventur. Et dixit: mali capitale est
fraus; eius vero gubernator est ira. Et dixit: una ex sciencie
bonitatibus est quod ea, sicut aliis accidentibus, privari non potes.
Et interrogavit eum Aristotiles in quo cognoscitur sapiens. Respondit:
in eo quod per ea que noverit non se magno habeat
precio; nec contra vituperantem aliquem irascatur nec, cum
laudatur, fiat elatus. Cui dixerunt: quid est quod molestius
reputas? Respondit: idque ex cuius prolatione dolebunt amici et
ex ipsius silencio lex offendetur. Cui etiam dixerunt: quid est
quod minus curandum est? Respondit: insipientis dehonestacio.
Et interrogaverunt: a quibus cavere oportet? Respondit: ab inimico
potente et a domino predatore. Et dixit: si volueris scire
quis ex hominibus est tibi similis, quem sine causa diligis
scisciteris. Et dixit: malus inimicatur bono quia dolet cum de
eo bona dicuntur, quasi hec bona ad contumeliam sui sint.
Et dixit: pravus sapiens delectatur in contradicendo sapientibus
predecessoribus suis; sapiens vero bonus, ex sapientum amissione
tristatur optans magis suam invalescere scienciam collocutionibus
sapientum, quam in dominationis obtentu fervere. Et
dixit: ex quo remittitur, non est conveniens improperare delictum,
et propterea melius inficiari reputo antequam remittatur
|
|