Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 108


turpius prius vellem. Quare Agamenon rex per omnia sit securus
nunquam me cum Grecis pacem appetere, qui me tantis doloribus
afflixerunt et vos eciam qui sermonibus talibus usi fuistis, nisi esset
quod legacionis officium uos defendit, morte uilissima vos facerem
interire. Redeatis ergo ad uestros, quia donec vos uideo absque
magne ire fluctuacione esse non possum. "
Ad quod statim Dyomedes, prorumpens in risum, sic dixit: "O
rex, si solis nobis inspectis sine ira non estis, toto ergo tempore uite
vestre non eritis absque ira, cum Greci in tanta potencia vicini vobis
existant. Et non est tempus ulterius differendi quin uideas nos et
eos coram ciuitate tua aduersus te et tuos in armis continuis insultantes.
Et si de solis nobis inermibus tanto dolore conpungeris,
quanto pocius condolebis cum plus quam centum milia Grecorum
contra te inspicies armatorum, aduersus quos nulla te potuerunt
conseruare tutamina quin tu et tui crudelis mortis sencias interitus
infelices. Et antequam tibi hec mala succedant, secura libertate
uerba potes effundere uelut vana. "
Multi ergo de astantibus ad Dyomedis uerba commoti in ipsum
irruere subito uoluerunt et ei iniurias graues inferre, aduersus ipsum
eciam nudatis ensibus insurgentes. Sed rex Priamus suo eleuatus
a solio aduersus illos potenter exclamat ne iniuriam aliquam illi inferre
presumant, cum non sit sapientis stulto secundum suam stulticiam
respondere. "Et proprium stulti sit suas stulticias demonstrare
et sapientis in sua sapiencia tolerare stultorum errores. Sicut
enim stulto liberum est stulta uerba diffundere, sic sapientis cedit
ad laudem auscultare que dixerit et auscultata ridere. In uerbis
igitur stultis cognoscitur stulticia proferentis. Et ego prius mallem
in persona pati quam legatus aliquis in curia mea aliquam
iniuriam pateretur. Pro modico enim et uili excessu potest se aliquis
uituperare de leui. Sedete igitur, vniuersi, nec presumat
amodo aliquis uestrum amplius inhonesta uerba proferre. "
Et sic cessantibus eis, Eneas, qui tunc iuxta regem Priamum, nullo
alio mediante, sedebat, uerbis obtemperare non ualens sic dixit:
"O domine rex, non est iustum ut stulto debeat quis secundum suam
stulticiam respondere. Nam qui stulta profundit, ius est ut de sua

Torna all'inizio